|
|
Author: * Barbara Tullius -
1 Post
on this thread out of
37 Posts
sitewide.
Date: Nov 8, 2002 - 14:31
Here is the source of your translation:
Vitam quae faciunt beatiorem,
Iucundissime Martialis, haec sunt:
Res non parta labore sed relicta;
Non ingratus ager, focus perennis;
Lis numquam, toga rara, mens quieta;
Vires ingenuae, salubre corpus;
Prudens simplicitas, pares amici,
Convictus facilis, sine arte mensa;
Nox non ebria sed soluta curis,
Non tristis torus et tamen pudicus;
Somnus qui faciat breves tenebras:
Quid sis esse velis nihilque malis;
Summum nec metuas diem nec optes.
|
|